De Admirandis, Pag. 480
 
Vanini, De Admirandis

/p. 480/ nodus ille solutus fuerit». O absurdum absurdissimorum,

turcica sane dementia dignissimum,

quemadmodum et illud de candela funebri,

quod a Cardano iactatur! Alex. – Unum

est quod obijciam: si Daemones nulli sunt,

quomodo Magi Pharaonis tot admirabilia

perfecerunt? I. C. Philosophi, qui negant Daemones,

sacras Hebraeorum historias contemnunt.

Cardanus dixit verisimile esse, ut illi impostores,

vehementissime ranas appetentes,

consimilem saporem in salivam reddiderint, quae

in terra proiecta produxerit ranunculas. Si

enim aquae guttam aestivali tempore ranam gignere

videmus, cur non et saliva ab animae potentijs

adiuta? Sed mittamus haec et imponatur,

quaeso, disputationi finis, nam et oculos

meos prae somno caligare conspicis. Alex. –

Non dimittam te, nisi prius de insomnijs aliquid

tuo dignum ingenio adducas.

DIALOGUS LX.

De insomnijs.

I. C. –

Ad somnum me lassitudo invitat.

Alex. – Forsitan incoenatus vis ire

cubitum? I. C. – Ita cuperem. Alex. –

At dormire nequibis. I. C. – Nego.

Sane cerebrum longa exercitatione

impotens et incontinens sui factum est.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum